monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 3
Quadragesimum quartum Psalmum legens in titulo reperi: In finem pro his qui commutabuntur, filiorum Core intelligentiae, Canticum pro dilecto: in Hebraico scriptum est, LAMANASSE AL SOSANNIM LABNE CORE MESCHIL SIR IDIDOTH: quod nos in Latinum vertimus; Victori pro liliis filiorum Core, eruditionis Canticum amantissimi. Symmachus more suo manifestius, triumphum pro floribus interpretatus est. Igitur SOSANNIM, vel, pro his qui commutandi sunt, vel in lilia transfertur et flores: MESCHIL quoque et eruditionem et doctissimum sonat: SIR, canticum: IDIDIA antiquum Salomonis est nomen, quia alio sensu pacificus appellatur. Quatuor autem Psalmi, licet in posteriori titulorum parte dissentiant, hoc principio praenotantur, quadragesimus quartus, quinquagesimus nonus, sexagesimus octavus, septuagesimus nonus: e quibus duo medii inscribuntur, David; primus et novissimus, Filiorum Core et Asaph. De cunctis dicere non est huius temporis, quem coepimus, explicemus.